SCRIPTURA

Hildegard of Bingen · Scivias · 9 of 22

Liber Secundus. Visio Septima

VISIO SEPTIMA.

SUMMARIUM.-- Quod Deus omnia juste dispensans et in justitia diversa dona Spiritus sancti declarans, fideles homines in bonis operibus confortat ut a diabolo superari non possint. De multitudine fidelium et de divina lege coram ipsis extensa. Quod deceptiones diaboli hominibus in via hujus mundi patent. Quod diabolus divitias et delicias hominibus aperte et fraudulenter offert; quas qui concupiscit, emit. Quod diabolicam persuasionem viriliter ei resistentes abjiciunt, quidam tepide viventes ei consentiunt. Verba Ezechielis de eadem re. Quod diabolus omni nequitia plenus, veneno multiformis artis suae, quinque sensus hominum decipere laborat. Quod superbia diaboli in incarnatione Filii Dei dejecta est. De oculis et auribus et naribus serpentis quid significent. De manibus et pedibus et cauda ejus quid significent. Quod potestas omnipotentis Dei fortitudinem diaboli ita contrivit quae nequitiam suam secundum voluntatem suam exercere non potest. Quod diabolus in quatuor partibus mundi incendium iniquae persuasionis in omne genus diversorum hominem emittit. Verba David de eodem. Qualiter diabolus in igneis persuasionibus diversa genera hominum spiritualium et saecularium multimodis tentationibus aggreditur. De tribus aciebus eorum. De tentatione saecularium. De sex modis tentationum spiritualium hominum. De non baptizatis. De sagittis oris ejus et de fumo pectoris et de humore lumborum quid significent. De turbine umbilici et de immunditia ranarum ventris ejus quid significent. Quod diabolus stultos homines per iniquam incredulitatem exagitat, verum esse putante quod ipse eis fallaciter demonstrat. Quod haeretici vitandi et ab Ecclesia abjiciendi sunt qui diabolum pro Deo colunt et sunt viscera diaboli et praecurrens germen filii perditionis. Quod auditorium Dei contemnentes gratia Dei deserit, quaerentibus autem misericorditer subvenit. Verba Salomonis de eodem. Quod veri cultores Dei qui toto adnisu terrena conculcant, antiquum serpentem forti contritione dejiciunt.

Deinde vidi ardentem lucem tantae magnitudinis quantae mons aliquis magnus et altus est, in summitate sua velut in multas linguas divisam. Et coram luce illa quaedam multitudo albatorum hominum stabat, ante quos velut quoddam velum tanquam crystallus perlucidum a pectore usque ad pedes eorum extensum apparebat. Sed et ante multitudinem illam quasi in quadam via velut quidam vermis mirae magnitudinis et longitudinis supinus jacebat: qui tanti horroris et furiae videbatur: ultra quam etiam homo effari potest. Ad cujus sinistram quasi forum erat, ubi divitiae hominum atque deliciae saeculares et mercatus diversarum rerum apparuerunt; ubi etiam quidam homines multa celeritate currentes, nullum mercatum exercebant, quidam autem lente euntes et venditioni et emptioni ibi insistebant. Vermis autem ille niger hirsutus, ulcerosus et pustulis plenus erat, quinque varietates a capite per ventrem suum usque ad pedes in modum zonarum descendentes in se gerens, quarum una viridis, alia alba, alia rubea, quaedam crocea et quaedam nigra apparebat, plenae omnes veneno mortifero. Sed caput ejus ita contritum fuit, quod et sinistra maxilla ipsius jam dissolvi videbatur. Oculi vero ejus extrinsecus sanguinei et intrinsecus ignei, aures autem rotundae et hispidae, nares vero et os secundum nares et os viperae; sed manus secundum manus hominis, pedes autem ut pedes viperae, et cauda brevis et horribilis apparebat. Et collo ejus catena imposita fuerat quae et manus et pedes ipsius alligaverat, ita quod et illa catena in lapidem abyssi fortissime firmata, illum tam valide constrinxerat ut se nec hac nec illac secundum nequitiam voluntatis suae movere posset. Ex ore autem ejus multae flammae exeuntes in quatuor partes se diviserunt, quarum pars una usque ad nubes ascendebat, et alia inter saeculares homines, alia autem inter spirituales se extendebat, alia vero usque ad abyssum descendebat. Sed flamma illa quae nubes appetebat contra homines illos praeliabatur qui ad coelos ascendere volebant. Quorum tres acies videbantur; nam acies una prope nubes, et una in medietate illa quae inter nubes et terram est, et una juxta terram pergebat: omnes repetitis vocibus pergamus ad coelos vociferantes; sed a flamma illa hac et illac projecti, quidam non cadebant, alii autem pedibus suis se vix sustentabant, alii vero ad terram cadentes sed iterum surgentes ad coelos tendebant; flamma autem illa quae se inter saeculares homines diffudit, quosdam ex eis comburens et in teterrimam nigredinem vertit, quosdam autem suo acumine ita transfixit, ut eos quocunque voluit inflexerit. De qua tamen quidam se eripientes et ad illos qui coelos petebant pergentes: O vos fideles! praestate nobis adjutorium, resumpto clamore vociferabantur; quidam autem ita transfixi permanserunt. Illa vero flamma quae se inter spirituales extendebat: eos sua caligine obtexit; quos etiam in sex modis considerabam; nam alios eadem flamma crudeli incendio laesit: quos autem laedere non potuit illos aut viridi, aut albo, aut rubeo, aut croceo, aut nigro mortifero veneno illo quod a capite vermis usque ad pedes ejus defluebat ardenter afflavit. Sed flamma quae abyssum petebat, diversas poenas illorum in se continebat, qui per fontem baptismatis non loti, lucem veritatis et fidei ignorantes, Satanam pro Deo coluerant. Et vidi etiam ex ore ejus acutissimas sagittas stridentes, et a pectore ejus nigrum fumum exhalantem ac a lumbis ipsius ardentem humorem ebulientem, et ab umbilico ejus fervidum turbinem flantem, atque ab extremitate ventris ipsius velut immunditiam ranarum scaturientem; quae omnia magnam inquietudinem hominibus afferebant. Sed et de ipso teterrima nebula cum pessimo fetore egrediens, multos homines sua perversitate infecit. Et ecce magna multitudo hominum in multa claritate fulgentium veniebat quae illum vermem fortiter ubique conculcans acriter eum cruciabat: ita tamen quod ipsa nec a flammis nec a veneno illius laedi poterat. Audivique iterum vocem mihi de coelo dicentem: Deus omnia juste et recte dispensans, fideles populos ad gloriam supernae haereditatis vocat; sed antiquus deceptor in insidiis positus eos impedire tentans, artes nequitiae suae in ipsos excitat, sed tamen ab eis victus, confusionem praesumptionis suae accipit, cum illi coelestem patriam possideant, et ipse infernales horrores subeat. Quapropter vides ardentem lucem tantae magnitudinis quantae mons magnus et altus est, in summitate sua, velut in multas linguas divisam, quae est ardens in fide credentium justitia Dei in fortitudine potentiae suae magnitudinem sanctitatum et altitudinem gloriae demonstrans, atque in eadem gloria sancti Spiritus diversa dona mirabiliter declarans.

Et coram luce illa quaedam multitudo albatorum hominum stans: est in praesentia justitiae Dei turba in fide lucentium hominum per bona opera sua bene et honeste compositorum, ante quos velut quoddam velum tanquam crystallus perlucidum a pectore usque ad pedes eorum extensum apparet; quia in conspectu suo divinam legem fortem et splendidam ab intentione bonarum actionum usque ad completionem earum semper habent, in quibus ita confortantur, quod astutia et deceptione fallacium persuasionum superari non possunt. Sed quod ante multitudinem illam quasi in quadam via velut quidam vermis mirae magnitudinis et longitudinis supinus jacet, hoc est quod ante notitiam hominum manifeste cognitus in via mundi hujus quae et bonis et malis ad gradiendum proposita est antiquus serpens non ita in forma sua, sed in significatione mysterii, videlicet magnus in malitia, longus in insidiis projectus apparet, sursum hians ut eos qui ad coelestia tendunt per deceptionem suam dejiciat, sed tamen jacens, quoniam per Filium Dei vires ejus protritae sunt, ita quod in eis stare non valet; quamvis tanti horroris et furiae videatur, ultra quod etiam homo effari potest; quia venenosum furorem et malitiosus conatus in multiplicitate diversitatis ejus, aestimatio mortalis hominis explicare non valet. Unde et ad ejus sinistram quasi forum est ubi divitiae hominum atque deliciae saeculares, et mercatus diversarum rerum apparent; quoniam in morte quae illius proditoris sinistra intelligitur forum cernitur, quod nequissima opera ipsius sunt mortis: ita quod ibi in divitiis corruptibilibus superbia et vana gloria et in deliciis transitoriis lascivia et concupiscentia ut in mercatu venditiones ac emptiones multarum varietatum terrenarum cupiditatum fervent: ita ut qui diabolicum terrorem palam exhorruerit, ab his latenter decipiatur, videlicet cum ei multae suasiones vitiorum leviter offeruntur, veluti cum per mercatorem diversa mercimonia hominibus ostenduntur, ut per hoc delectati, tanto ardentius emant quod sibi oblatum viderint; nam diabolus artes suas hominibus fraudulenter offert; sed qui tunc eas concupiscunt, ii eas emunt. Quomodo? Bonam conscientiam suam quasi vendentes abjiciunt, et mortifera vulnera animarum suarum quasi ementes sibi contrahunt. Sed ibi quidam homines multa celeritate currentes nullum mercatum faciunt, quia ipsi Deum cognoscentes, thesaurum bonae voluntatis, et aromata virtutum portant et sibi ea virilissime comparant: ita quod saeculares voluptates et diabolicas spurcitias velociter in mandatis Dei transeuntes, dulcedinem carnis suae contemnunt. Quidam autem lente euntes et venditioni et emptioni ibi insistunt, quoniam hi tarditatem in bonis operibus habentes, per teporem corporis sui coeleste desiderium velut illud vendentes in semetipsis exstinguunt, et voluptatem carnis suae quasi eam ementes in se enutriunt. Quapropter illi mercedem bonae operationis accipient, et isti poenas iniquitatis suae sustinebunt, quemadmodum Ezechiel ostendit dicens: Justitia justi super eum erit: et impietas impii erit super eum (Ezech. XVIII) . Quid hoc? Fulgida opera puri hominis illum in sanctitate perfundunt, et quasi mille oculi aspicientes in altum atque in profondum ubique eum circumdant, sursum ferentes eum in magnum honorem et in voluptatis suae mortificationem, prout Spiritus sanctus illi inspiraverit, veluti ala volucrem sursum in aere tollit quocunque illi placuerit. Sed vipereum venenum nequitiae sunt saevissimae viperae, quae conspumat coelum, margaritam luto involvens, et super pulcherrimum omnium speciosorum fremens, eum vero qui illud infideliter subsequitur, de nobilissimo opere digiti Dei, et ab omni honore et a beatitudine supernae visionis abjicit, atque eum exsulem faciens, a vivente fructu et a radice justae arboris abscindit.

Quod autem vides quod vermis ille niger, hirsutus, ulcerosus et pustulis plenus est: hoc indicat quod idem serpens antiquus in nigredine tenebrarum infidelitatis, et in pilis absconsionum deceptionis, atque in ulceribus immunditiarum pollutionis, et in pustulis cavernarum furoris abundat. Quinque etiam varietates a capite per ventrem suum usque ad pedes in modum zonarum descendentes in se habet, quia quinque sensus hominum diversis passionibus vitiorum, a deceptione illa cum se primum implere studuit usque ad consummationem illam cum insania ejus finem accipiet afflare non cessans, sed fallacem rectitudinem simulans, homines ad declivia immundarum artium suarum trahit, quarum una viridis, alia alba, alia rubea, quaedam crocea, quaedam nigra apparet plenae omnes veneno mortifero; quoniam in viriditate saecularem tristitiam, in albedine ineptam irreverentiam, in rubore fallaciae gloriam, in croceo mordacem detractionem atque in nigredine turpem similationem ostendunt, cum plenitudine aliarum perversitatum quae mortem animabus hominum sibi consentientium inferunt. Sed quod caput ejus ita contritum est quod et sinistra maxilla ejus jam dissolvi videtur, hoc est quod superbia illius in incarnatione Filii Dei ita dejecta est quod et adversitas mortis jam evacuata fortitudinem amaritudinis suae exercere non valet. Oculi vero ejus extrinsecus sanguinei et intrinsecus ignei apparent; quia intentio perversitatis ipsius velut extrinsecus sanguineum nefas corporibus hominum incutit, et velut intrinsecus igneum jaculum animabus eorum infert; aures autem ipsius rotundae et hispidae sunt, quoniam hominem quasi in rotunditate pilis artium suarum circumdat ut eum celerrime dejiciat si quid in illo quod suum est deprehenderit; nares vero et os ejus secundum nares et os viperae apparent, quia indiscretos et fetentes mores hominibus ostendit, per quos in multis vitiis eos transfigens crudeliter occidit. Sed manus ejus secundum manus hominis videntur, quoniam machinationes artium suarum in operibus hominum exercet. Pedes autem ipsius ut pedes viperae sunt, quia itineribus hominum in insidiis suis diabolicas lacerationes inferre non desinit; et cauda ejus brevis et horribilis apparet quae est potestas ipsius parvi sed tamen pessimi temporis in filio perditionis, qui plus apprehendere bacchando cupit quam perficere possit. Et quod collo ejus catena injecta est quae et manus et pedes ipsius alligat, hoc est quod diabolica fortitudo per potestatem omnipotentis Dei ita fracta et contrita est, quod et pessima opera et nequissima itinera illius in quibus homines seducit, in contritione sua compressi sunt: ita quod et illa catena in lapidem abyssi fortissime firmata illum tam valide constringit, quod se nec hac nec illac secundum nequitiam voluntatis suae movere potest; quoniam potestas Dei in stabilissima aeternitate sine defectione manens, diabolum tanta fortitudine in salvatione animarum opprimit, quod ille nec exterioribus nec interioribus instrumentis nequissimi conatus sui, salutem redemptionis a fidelibus animabus removere valebit, quin in locum gaudii quem ipse pertinaciter amisit perveniant.

Quod autem ex ore ejus multae flammae erumpentes in quatuor partes se dividunt, hoc est quod ipse ex rapacissima voracitate sua, pessimum et multiplex malum crudelissimi incendii iniquae persuasionis emittens, in quatuor plagas totius mundi inter homines ut ipsum sequantur varie spargit. Quarum pars una usque ad nubes ascendit, quia illa diabolica afflatio coelum toto desiderio mentis suae petentes suo acumine retrahit, et alia inter saeculares homines se spargit, quoniam ipsa in terrenis causis conversantes, sua diversitate decipit; alia autem inter spirituales se extendit, quia illos spiritualibus disciplinis insudantes, sua simulatione inficit. Quaedam vero usque ad abyssum descendit, quoniam ipsa infideles sibi consentientes in infernalia tormenta sua seductione mittit; quia ipsi viam falsitatis et deceptionis euntes, viam rectitudinis non tenuerunt, nec vero Deo debitam reverentiam exhibuerunt, quemadmodum David testatur dicens: Contritio et infelicitas in viis eorum, qui viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum (Psal. XIII) . Quid hoc? Innocentia et fortissima opera Dei quae in vivo et purissimo fonte militant; illos qui Deum a corde suo cum nequissimis et damnabilibus operibus expellunt ita conterunt, velut magna pluvia rem quampiam dimergit, ita quod amplius non appareat. Et ideo etiam in conspectu Dei non fulminant; quoniam infelicitas cum infelicissima consuetudine est in itineribus eorum quocunque se cum pastu mortis extenderit. Quo modo? Videlicet gustando et comedendo hoc quod malum est; unde et viam illam quae in calore solis ascendit, in operibus suis nesciunt, quia dulcedinem Dei nec in honore nec in amore gustant, ubi timorem ejus quasi timorem alieni abjiciunt, cum ipsum nec videre nec aspicere desiderant. Unde et ut vides flamma illa quae nubes petit contra homines illos praeliatur qui ad coelos ire volunt; quia nequissimum illud incendium cum mentes fidelium hominum sursum tendere senserit, adversus eos suis artibus crudelissime bacchatur, ne ad illa coelestia quae ipsi multis suspiriis quaerunt, perveniant. Quorum tres acies vides, quoniam ipsi veram et ineffabilem Trinitatem (quamvis in suis certaminibus plurimum fatigentur) colere non cessant. Nam acies una prope nubes pergit; quia isti fortissime contra diabolum pugnantes, mentem suam de terrenis actibus ita sursum ad coelestia tollunt, quemadmodum et nubes super terram fluere solet; et una in medietate illa quae inter nubes et terram est discurrit, quoniam ipsi quadam moderatione se continentes, nec ex tota mente coelestibus, nec ex toto desiderio terrenis insudant, sed in his modum sibi imponentes et interiora quaerunt, nec tamen exteriora respuunt; et una juxta terram pergit, quia isti caduca perfecte non deserentes, caducis aliquantulum adhaerent, ita ut in eis valde laborantes, multas fatigationes passionum in ipsis sentiant, sed tamen superno auxilio victores existant, omnes repetitis vocibus pergamus ad coelos vociferantes; quoniam et isti et illi in multis suspiriis desideriorum suorum, ut tendant ad illa quae in supernis secretis sunt seipsos exhortantes, quamvis artibus antiqui serpentis in hac intentione sua multoties fatigentur. Sed a flamma illa hac et illac projecti; quia a flatu diabolicae tentationis in diversitatem morum agitati, quidam tamen non cadunt, quoniam ipsi fortissimi pugnatores existentes, ab his illusionibus se viriliter defendunt; alii autem gressibus suis se vix sustentant, quia hi in viam rectitudinis itinera sua ponunt, sed in multis laboribus fatigati vix tamen diabolicas artes superantes in mandatis Dei perseverant; alii vero ad terram cadentes, sed iterum surgentes ad coelos tendunt, quoniam ipsi in diversitate vitiorum prolapsi, sed postea per poenitentiam erecti, spem suam cum bonis operibus in Deum ponunt.

Quod autem flamma illa quae se inter saeculares homines diffundit, quosdam ex eis comburens in teterrimam nigredinem vertit, hoc est quod idem incendium nequissimae deceptionis ad illos qui terrenis causis insistunt tendens, quosdam illorum suae perversitati subjiciens, pessimis vitiis tenebrosae iniquitatis eos inficit: ita quod ipsi claritatem verae fidei despicientes, et seipsos amara morte interficientes in terram cadunt et nefandissima opera in actibus suis perficiunt; quosdam autem suo acumine ita transfigit, quod eos quocunque vult inflectit, quoniam eos sua nequitia ita domat, quod ipsos ad universa vitia pravitatis suae inclinat, videlicet saecularem dulcedinem in amplexione ardentis libidinis eis suggerens: ita quod et diversos mores multiplicium rituum suorum, scilicet in verbis, in capillis, in veste, in incessu et in caeteris his similibus habent. Unde tortuosi efficiuntur, justitiam Dei negligentes, et praevaricatores legis existentes, nec sibimetipsis circumcisionem mentis imponentes; quia superfluitatem in libidine quaerunt, nec ullum tempus legis ut eis a Deo constitutum est servant; sed ut mare a vento in inquietudinem concutitur, ita et ipsi de flatu antiqui draconis in diversa vitia moventur. De qua tamen quidam se eripiunt, ad illos qui coelos petunt pergentes. O vos fideles, praestate nobis adjutorium, resumpto clamore vociferantur; quoniam de turpi et noxia consuetudine se abstrahentes et eos qui mentem suam coelestibus infigunt imitantes, ut suam sollicitudinem impendant, ipsisque juvamen corde et voce desiderant; quidam autem ita transfixi permanent: quia ipsi diversis vitiis irretiti in malis perseverant. Sed quod illa flamma quae se inter spirituales extendit eos sua caligine obtegit, hoc est quod eadem afflatio diabolicae persuasionis incendia sua ad illos qui toto nisu spiritui servire deberent, emittens eos perversitate vitiorum suorum obnubilat, quatenus magis carni quam spiritui inhiant. Quos etiam in sex modis consideras; quoniam antiquus hostis tam quinque exteriores sensus eorum quam interiorem devotionem cordis ipsorum velut sextum modum pervertere conatur. Nam alios eadem flamma laedit; quia diabolus artes suas eis immittens, carnalibus desideriis et voluptatibus eos afflat, ita quod eos ad libidinem et ad pollutionem multae immunditiae accendit. Quos autem laedere non potest, hos aut viridi aut albo aut rubeo aut croceo aut nigro mortifero veneno illo quod a capite ejusdem vermis usque ad pedes ejus descendit ardenter afflat. Quomodo? Quoniam cum voluptates pollutionum recusant, aut tristitiam saeculi quasi pullulantem viriditatem per quam ita opprimuntur, quod nec in spiritualibus nec in saecularibus rebus valent, eis infundit; aut irreverentiam vitiorum velut ineptam albedinem, ita quod nec coram Deo nec coram hominibus turpitudinem suam abscondunt, ipsis immittit, aut recordationem terrenae gloriae quasi fulgentem ruborem, unde amaritudinem et anxietatem cordis habent, eis ostendit; aut detractionem proximorum velut tepidum erocum, ita quod sucurrones et bilingues inde efficiuntur, ipsis inducit, aut simulationem justitiae quasi horridam nigredinem, per quam in cordibus suis miserabiliter obtenebrantur, eis imponit. Quae omnia mortiferae pestes sunt: ab initio deceptionis ejusdem perditoris usque ad finem illum cum jam in ania ipsius finem in mundo accipiet, procedentes, per quas noxium ardorem vitiorum hominibus infert.

Sed quod flamma quae abyssum petit, diversas poenas illorum in se habet qui per fontem baptismatis non loti lucem veritatis et fidei ignorantes Satana pro Deo colunt, hoc est quod incendium illud perditioni adhaerens, dira et amara tormenta illis animabus infert, quae in fonte salutis non emundatae claritatem supernae haereditatis et fidem ecclesiasticae in titutionis non videntes, illum qui in insidiis positus animas hominum in mortem mittere conantur, pro illo qui hominibus vitam, et salutem tribuit venerari non cessant. Ut vides ex ore ipsius acutissimas sagittas stridentes, quae sunt a diabolica rabie pessimae et nequissimae infixiones procedentes, et multis iniquitatibus bacchantes, et a pectore ejus nigrum fumum exhalantem qui est a malitiosis conatibus ejus teterrimae irae et invidiae emissio, ac a lumbis ipsius ardentem humorem ebullientem: qui est ab immunditia ipsius in praelatis ferventissimae libidinis effusio. Et ab umbilico ejus fervidum turbinem flantem: qui est a voracitate ejus in subjectis ardentissimae fornicationis suffocatio, atque ab extremitate ventris ipsius velut immunditiam ranarum scaturientem: quae est a perditione perversae absorptionis ejus in obduratione desperationis fetida egestio cum ipse antiquus insidiator se subsequentes ad omnem voluntatem suam perduxerit, quae omnia magnam inquietudinem in hominibus faciunt; quoniam hujusmodi perversitates maximam calamitatem miserrimae irretitionis illis imponunt, qui spem suam non coelestibus, sed terrenis affigunt. Sed quod de ipso, teterrima nebula cum pessimo fetore egrediens multos homines sua perversitate inficit, hoc est quod ab eodem diabolo nigerrimus error fetentis conscientiae procedens, stultos homines per iniquam credulitatem exagitat. Quomodo? De abscisione capitis Joannis Baptistae, Filium Dei esse remissiorem vulnerum peccatorum ostendentis, pessimus error exortus est, ubi diabolus multos homines in diversis imaginibus seducit: hoc verum esse putantes quod ipse eis secundum aestimationem ipsorum fallaciter demonstrat. Unde et multi secundum hunc modum decipiuntur; quia et fides ipsorum semper in infirmitate vacillat. Sed, o vos filii mei, si juste et pie vivere volueritis, hunc nequissimum errorem fugite, ne amarissima mors in incredulitate vos apprehendat. Fugite etiam illos qui morantur in speluncis, inclusae cohortes diaboli existentes, vae illis, vae illis qui sic perseveraverint, quia viscera diaboli sunt, et praecurrens germen filii perditionis. Quapropter, o vos dilecti filii mei, omni devotione et omni virtute animae et corporis vestri illos devitate; quoniam antiquus serpens sua arte illos pascit et vestit, quia eum pro Deo colunt, et quia in eum per fallacem deceptionem confidunt. Ipsi sibi pessimi homicidae, ita quod illos qui eis simpliciter adhaeserint occidunt, antequam eos errorem suum declinare permittant, et sunt in se ipsis turpissimi fornicatores, semen etiam suum in homicidio mortificantes et diabolo offerentes, ita etiam in schismatibus suis et in plenitudine vitiorum suorum Ecclesiam meam invadentes, cum baptisma et sacramentum corporis et sanguinis Filii mei, et caetera instituta quae Ecclesia mea habet, in turpibus machinationibus suis nequiter derident. Sed quamvis propter timorem populi mei his institutis meis aperte non repugnent, tamen in cordibus et factis suis ea pro nihilo ducunt. Nam diabolica illusione sanctitatem se habere simulant, in quibus a diabolo decipiuntur, quoniam, si diabolus se eis palam demonstraret, ab eis cognosceretur, ita quod illum devitarent. Unde ipse sua arte quaedam eis ostendit velut bona et sancta sint, et sic eos illudit. O vae illis qui sic in morte hac per everaverint. Sed quia diabolus novit se modicum tempus erroris sui habere, idcirco nunc festinat infidelitatem in membris suis perficere, quae vos pessimi deceptores estis qui fidem catholicam subvertere laboratis. Vos instabiles et molles ad devitandum venenosas sagittas humanae pollutionis estis, quas secundum voluntatem vestram contra legem exercetis. Unde postquam venenoso semine fornicationis libidinem vestram evacuatis, tunc ficte oratis et sanctitatem vobis fallaciter imponitis, quod oculis meis fetente luto indignius est. Certe schisma quod exortum est in Horeb ubi Judaica plebs sculptile faciens in diabolica irrisione ludere coepit: sic etiam et adhuc quidam petulanter ludere solent, et schisma quod fuit in Baal in quo multi perierunt, et schisma fornicationum ubi cum Madianitis turpia facta perpetrata sunt, et caetera his similia super vos cadent: quia in his omnibus in malis vestris partem habetis, pejores priore populo existentes, quoniam veram legem Dei cernentes, eam pertinaciter abjicitis. Sed, o vos qui salutem vestram desideratis, ita quod baptisma suscepistis, et unctus mons Dei estis, Satanae resistite, et de monte salvationis vestrae descendere nolite.

Homo autem qui tantae duritiae est quod adjutorium Dei ad repugnandum diabolo contemnit, huic ipse insidias suas ponere non desistit, cum etiam in eo nigredinem iniquitatis surgere videt, quae toti corpori illius tantam amaritudinem infert quod etiam corpus ejus inde in infirmitate arescit. Unde cum homo coeperit malum ruminare et seipsum ita in desperationem conterere, quasi sibi non sit possibile malum devitare et bonum facere; tunc diabolus hoc videns dicit: Ecce homo qui nobis similis est, Deum suum negans et se ad nos convertens, nos jam sequitur. Quapropter properemus omnes et ad eum festinanter curramus: ita ipsum nostris artibus coercentes, ne a nobis aufugere possit. Nam Deum suum deserere vult: et nos sequi. Sed homo qui his malis diabolicam suggestionem impugnatur, videlicet qui homicidio, adulterio, voracitate, ebrietate, et superfluitate omnium vitiorum polluitur, si tunc in his impoenitens perseveraverit, in mortem cadit; qui autem diabolo repugnans, his vitiis poenitendo se subtraxerit, ad vitam resurgit. Nam qui cupiditatem carnis suae secutus fuerit, et bonum desiderium spiritus sui neglexerit, de hoc fabricator orbis dicit: Iste me despicit et carnem suam cum peccato diligit, nolens scire quod a perditione se debet avertere, et ideo abjiciendus est. Qui vero bonum ardorem spiritus sui dilexerit, et voluptatem carnis suae abjecerit, de illo dicit Creator mundi: Hic ad me respicit et corpus suum in sordibus non enutrit, desiderans scire quod a morte se debet submovere, unde ei succurrendum est. Quomodo? Ut Salomon in voluntate mea dicit. Peccatores persequuntur malum: et justis retribuentur bona. Quid hoc? Ruentes in lapsu, et cadentes in ruina undique mortiferi morbi invadunt: ita quod prudenter in hoc quod verum est non aspiciunt, sed illud negligenter abjiciunt. Unde quia non sunt digni Deum aspicere, nec ullam felicitatem in Deo aut in hominibus habere, quoniam Deum respuunt et diabolum eligunt; idcirco multam adversitatem illis infert id malum quod operantur. Sed in bonis rectus sensus et justa cogitatio in excelso aedificat: ita quod in sinu suo suscipiunt haereditatem patris, quoniam supernum lumen attendunt, fallaces in irrisione fori quomodo hoc vel illud sine comparatione venundetur non existentes; sed id quod in Deo verum est habentes. Sed ut vides quod magna multitudo hominum in multa claritate fulgentium venit quae praedictum vermem fortiter ubique conculcans diro cruciatu eum afficit, hoc est quod fidele agmen credentium sed in humana miseria procreatorum, in fide baptismatis et in beatis virtutibus multo ornatu et decore ad superna desideria properat: ita quod ipsi in factis suis hunc antiquum seductorem fortissima contritione circumdantes dejiciunt, et eum diro cruciatu comminuunt, veluti sunt virgines, martyres, et caeteri hujusmodi veri Dei cultores qui toto nisu terrena conculcant et coelestia desiderant, ita tamen quod ipsa nec a flammis nec a veneno illius laedi potest; quia isti tanta fortitudine et constantia in Deo muniti sunt, quod nec ab apertis incendiis, nec ab occultis persuasionibus diabolicae iniquitatis contaminari valent, quoniam magna fortitudine virtutum vana figmenta deserunt, et sanctitati, juste viventes adhaerent. Sed qui vigilantibus oculis videt et attentis auribus audit, hic mysticis verbis meis osculum amplexionis praebeat quae de me vivente emanant.